Litanie Lauretane

LITANIE LAURETANE

Kyrie eleison — Kyrie eleison

Christe eleison — Christe eleison

Kyrie eleison — Kyrie eleison

Christe audi nos — Christe audi nos

Christe exaudi nos — Christe exaudi nos

Pater de Coelis, Deus — miserere nobis

Fili Redemptor mundi, Deus — miserere nobis

Spiritus Sancte, Deus — miserere nobis

Sancta Trinitas, unus Deus — miserere nobis.

 

Sancta Maria, ora pro nobis

Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis

Sancta Virgo virginum, ora pro nobis

Mater Christi, ora pro nobis

Mater Ecclesiae, ora pro nobis

Mater divinae gratiae, ora pro nobis

Mater purissima, ora pro nobis

Mater castissima, ora pro nobis

Mater inviolata, ora pro nobis

Mater intemerata, ora pro nobis

Mater amabilis, ora pro nobis

Mater admirabilis, ora pro nobis

Mater boni Consilii, ora pro nobis

Mater Creatoris, ora pro nobis

Mater Salvatoris, ora pro nobis

Virgo prudentissima, ora pro nobis

Virgo veneranda, ora pro nobis

Virgo praedicanda, ora pro nobis

Virgo potens, ora pro nobis

Virgo clemens, ora pro nobis

Virgo fidelis, ora pro nobis

Speculum iustitiae, ora pro nobis

Sedes Sapientiae, ora pro nobis

Causa nostrae laetitiae, ora pro nobis

Vas spirituale, ora pro nobis

Vas honorabile, ora pro nobis

Vas insigne devotionis, ora pro nobis

Rosa mystica, ora pro nobis

Turris davidica, ora pro nobis

Turris eburnea, ora pro nobis

Domus aurea, ora pro nobis

Foederis arca, ora pro nobis

Ianua Coeli, ora pro nobis

Stella matutina, ora pro nobis

Salus infirmorum, ora pro nobis

Refugium peccatorum, ora pro nobis

Consolatrix afflictorum, ora pro nobis

Auxilium Christianorum, ora pro nobis

Regina Angelorum, ora pro nobis

Regina Patriarcharum, ora pro nobis

Regina Prophetarum, ora pro nobis

Regina Apostolorum, ora pro nobis

Regina Martyrum, ora pro nobis

Regina Confessorum, ora pro nobis

Regina Virginum, ora pro nobis

Regina Sanctorum omnium, ora pro nobis

Regina sine labe originali concepta, ora pro nobis

Regina in Coelum assumpta, ora pro nobis

Regina sacratissimi Rosarii, ora pro nobis

Regina familiae, ora pro nobis

Regina pacis, ora pro nobis.

 

Agnus Dei qui tollis peccata mundi — parce nobis, Domine

Agnus Dei qui tollis peccata mundi — exaudi nos, Domine

Agnus Dei qui tollis peccata mundi — miserere nobis.

Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix — ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus

Omnipotens sempitérne Deus, qui glriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii  tui habitaculum effci mereretur, Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da, ut cuius commemoratione laetamur; eius pia intercessione, ab instantibus malis et a morte perpetua liberemur.

Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.